- INSERTA
- INSERTAapud Publ. Syrum,Frugalitas inserta est rumoris boni.Ioseph. Scalig. emblema, Salmas. ἐπίβλημα, est, quod verbi, inquit significat insertam pilrpuram in fine vestis. Hesych. ἐπίβλημα, λῶμα, ῥακος ῥάκη autem ut notum, Graecis vocati sunt panni, qui vestibus assuebantur ex purpura. Nec enim, pergit, verisimile est si illo versu Publii inserta significâsset emblema, 60. post Annis, cum in Senatu quaereretur sub Tiberio, quomodo Latinâ voce dicendum esset emblema, nemini venisse in mentem notissimam illam, et omnibus decantarissimam ex Mimo sententiam, vide eum ad Vopis. in Aurel., ubi voce Inserta, sicut Praetexta, vult subintelligi purpuram, et uttumque pro ornamento s. insigni accipir. Idem tamen ad eund. in Firmo. tam de vestis, quam de vasis, inserta, Publium intelligi posse, et scyphis emblemata, parieribus specula inseri consuevisse, Graece ἐμβάλλεςθαι hincque haec inserta ἔμβλημα, Graccis esse ait.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.